Bartholomaeus Omurandonus
Appearance
Res apud Vicidata repertae:

Nativitas: 1533; Nagasacium
Obitus: 23 Iunii 1587;
Patria: Iaponia
Obitus: 23 Iunii 1587;
Patria: Iaponia
Familia
Genitores: Arima Haruzumi;
Proles: Q108057761
Proles: Q108057761

Bartholomaeus Omurandonus,[1] vel Sumitanda (-ae, m.),[2] sive Xumitanda[3] seu Xiumitanda,[4] Iaponice Ōmura Sumitada (大村 純忠, 1533 – 23 Iunii, 1587) fuit daimyo (proconsul) et primus daimyo christianus post adventum Iesuitarum medio saeculi sedecimi. Post baptizationis eius, appellatus sicut Lusitane Dom Bartolome (Dominus Bartholomaeus). Portum Nagasaci peregrinis mercibus aperuit.
Fuit filius Xengandoni (Arima Haruzumi, qui dicitur etiam 仙岩 Sengan) domini Scimabarae[2] atque pater Sancii Tangadoni vel Omurandoni (Ōmura Yoshiaki), qui eum succedit.[5]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Alexandri Valignani, De rebus in Japoniae regno, post mortem Taicosamae, japonici monarchae, gestis epistolae duae ad r. p. Claudium Aquavivam Societatis praepositum generalem : X. octobr. ann. M.D.XCIX. et XXV. februa. ann. M.DCI. datae, p. 17, ubi "Omura" vel "Omurandonus" vocatur (nam eo in libro suffixum "-donus", quod honorificum est in lingua Iaponica, Christianis tantum ducibus afferabatur).
- 1 2 "Quoniam vero Xengandonus & regno erat & sanguine proximus, filium eius Sumitandam, uti dixi, Regina de voluntate Procerum adoptavit"; Historiae societatis Jesu pars quinta, tom. posterior ab auno christi 1591 ad ann. 1616, Vol. 3 (Antverpiae, 1620): 264 .
- ↑ "Id temporis in Iapania novi orbis regione cum Xumitanda Rex per Iesuitas sacris initiatus esset"; Iulius Caesar Bulengerus, Historiarum sui temporis libri tredecim (Lugduni, 1617): 379 .
- ↑ "His tot auxiliis fretus Gotondonus decernit in regnum paternum procuratores mittere, qui caperent possessionem, quando tam ingratus visus esset Xiumitanda"; Natalis Comes, Natalis Comitis Vniversae historiae svi temporis libri XXX, ab anno 1545 usque ad annum 1581 (Venetiis, 1581): 379 .
- ↑ Masaharu Anesaki, A Concordance to the History of Kirishitan Missions (Tokii, 1930): 109 . (Anglice)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ioannes Carolus Saraceni, Delle historie de' suoi tempi di Natale Conti parte prima (Venetiis 1589): 462-463. (Italice)
- Franciscus Solier, Histoire Ecclesiastique des Isles et Royaumes du Japon (Lutetiae, 1627): 552-553. (Francogallice)
- Laurentius Oliphant, La Cina e il Giappone. Missione di lord Elgin negli anni 1857, 1858 e 1859, vol. 1-2 (Mediolani, 1868): 23-27. (Italice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Bartholomaeum Omurandonum spectant. |