Jump to content

Bartholomaeus De Wever

E Vicipaedia
Wikidata Bartholomaeus De Wever
Res apud Vicidata repertae:
Bartholomaeus De Wever: imago
Bartholomaeus De Wever: imago
Bartholomaeus De Wever: subscriptio
Bartholomaeus De Wever: subscriptio
Nativitas: 21 Decembris 1970; Mortensella
Patria: Belgica
Nomen nativum: Bart Albert Liliane De Wever

Familia

Coniunx: Veerle Hegge

Bartholomaeus Albertus Lilia de Wever. sive Bartholomaeus Textor[1] (natus Mortensellae in urbe Belgica die 21 Decembris 1970), est historicus et vir publicus Belgicus et praeses Novae Consociationis Flamingae et a die 3 Februarii 2025 primus minister patriae. Notus est propter dicta Latina sua, sicut "Nil Volentibus Arduum" et "Fabula acta est" et cetera. Latinam linguam et historiam Romanam maxime amat. Magnum exemplum Gaium Iulium Caesarem habet. Nomen quod feli suo dedit est Maximus Textoris Pulcher.[2][3]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove).
  2. Eric Steffens, "Maximus : le nouveau compagnon à quatre pattes de Bart De Wever au 16 rue de la Loi", VRT, 23 . Iulii 2025
  3. Guillaume Barkhuysen, "Le chat de Bart De Wever, qui vit au 16 rue de la Loi, cartonne sur Instagram : son nom n'a pas été choisi par hasard…", L'Avenir, 23 . Iulii 2025

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!