Barnabas Sibusiso Dlamini

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Barnabas Sibusiso Dlamini
Res apud Vicidata repertae:
Barnabas Sibusiso Dlamini: imago
Nativitas: 15 Maii 1942; Swazia
Obitus: 28 Septembris 2018; Manzini
Patria: Swazia

Officium

Officium: Prime Minister of Swaziland, Prime Minister of Swaziland
Munus: politicus, accountant

Consociatio

Barnabas Sibusiso Dlamini (natus die 15 Maii 1942; mortuus die 28 Septembris 2018) fuit politicus Swaziae.

Alumnus est universitatis Wisconsinensis, ubi ab anno 1966 chemiae, tardius universitatis Africae Australis, ubi usque in annum 1976 commercio, denuo universitatis Neo-Eboracensis, ubi usque in 1982 rebus rationariis studuit.[1] Inter quas res ab anno 1969 apud Swaziland Iron Ore Development Company chemicus, ab anno 1978 apud Coopers & Lybrand rationarius laboravit.

Senator Swaziae ab anno 1978, parlamoento legatus est ab anno 1983. Ab anno insequenti usque in 1992 minister a vectigalibus meruit. Ab anno 1992 usque in 1996 iuxta Fundum monetarius internationalis operam dedit. In patriam reditus primus minister a rege Mswati III die 26 Iulii 1996 factus est, quo officio usque ad 29 Septembris 2003 functus est. Postea regi consiliarius meruit, sed iterum primus minister a die 23 Octobris 2008 factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons eruditionis: Vita apud Swaziland Solidarity Network

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Roger East, Richard J. Thomas, Profiles of People in Power: The World's Government Leaders (Routledge, 2003) pp. 496-497 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita apud Swaziland Solidarity Network
  • Vita apud regimen Swaziense