Barbarus
Barbarus (a verbo Graeco βάρβαρος) Graeci antiqui hominem nominare solebant, cuius mores alieni videbantur, praecipue cuius linguam non intellegebant. Romani hanc vocem in linguam Latinam assumpserunt. Exemplo sit illud Ovidii exulis dictum: "Barbarus hic ego sum, quia non intellegor ulli."[1]
Qui fit, ut gentes peregrinae (praecipue nomades) quae statu inferioris civilitatis videbantur esse, ab hominibus se culturae superioris esse iudicantibus barbarae appellatae sint. Ita a Romanis barbari dicti sunt praecipue Germani, Celtae, Hiberes, Britanni, Sassanidaae, Thraces.
Sed non neglegendum est scriptores antiquos, velut Tacitum in sua Germania, barbaras desctibentes gentes mores harum interdum incorruptos esse et paene naturales praedicavisse, virtutem earum sui populi vitiis contrariam ponentes.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ovidius, Epistulae ex Ponto 5.10.37.