Anthelmus Richerand

E Vicipaedia
Wikidata Anthelmus Richerand
Res apud Vicidata repertae:
Anthelmus Richerand: imago
Anthelmus Richerand: imago
Nativitas: 4 Februarii 1779; Bellicium
Obitus: 23 Ianuarii 1840; former 11th arrondissement of Paris
Patria: Francia

Memoria

Sepultura: Alès

Anthelmus Richerand, praenominibus vulgaribus Balthasar-Anthelme aut Anthelme-Louis-Claude-Marie (Bellicii die 4 Februarii 1779 natus; Lutetiae mortuus die 23 Ianuarii 1840) fuit chirurgus et physiologus.

Filiolus de fonte et amicus Ioannis Anthelmi Brillat-Savarin iuris consulti et ganeonis,[1] alumnus fuit facultatis medicae Parisiensis (quae sub novis rebus "Schola medica" appellabatur). Auctor fuit Nouveaux élémens de physiologie ("Nova elementa physiologiae", 1801) aliorumque operum medicorum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide praefationem ab eo scriptam in Jean-Anthelme Brillat-Savarin; Balthasar-Anthelme Richerand, praef., Physiologie du goût (Nova ed. Lutetiae: Charpentier, 1839) textus apud Gallica

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]