Balduinus Tolosanus
Appearance
Balduinus Tolosanus (natus anno circiter 1165; die 17 Februarii 1214 necatus) fuit filius minimus natu Raimundi V comitis Tolosani quem ex uxore Constantia genuit. Patronus fuit poëtae Guillelmi de Tudela qui carmen historicum Canso de la Crosada incepit. Balduinus a fratre Raimundo VI captus sicut traditorem suspendio interfectus est.
Balduinus uxorem duxisse asseveratur Aliciam quandam, filiam suppositam Sicardi de Lautrec et Adalaidis (sororis Rogerii Trencavelli). De qua re fons coaevus haud reperitur; si in ea fides reponenda sit, Balduinus progenitor fuerit vicecomitum de Lautrec necnon pictoris recentis Henrici de Toulouse-Lautrec.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Philippe Zalmen Ben-Nathan, "Une généalogie inédite des vicomtes de Lautrec" in Annales du Midi vol. 114 (2002) pp. 369-379
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Baudouin de Toulouse" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)