Bakrī Ḥasan Ṣāliḥ

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Bakrī Ḥasan Ṣāliḥ
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1949; Dongola
Patria: Sudania

Officium

Officium: Prime Minister of Sudan, Vice President of Sudan
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: National Congress Party

Bakrī Ḥasan Ṣāliḥ sive litteris Arabicis بكري حسن صالح‎‎ (ad Dongola natus anno 1949) est miles et politicus Sudaniae.

Alumnus est collegii militaris collegiique ducum militarium Sudanensium. Anno 1989 particeps fuit illius correptionis rerum politicarum qua Umar al-Bašīr praeses factus est. Bakri Hassan Saleh statim socius factus est consilii politici supremi. Director dicasterii securitatis nationalis ab anno 1990, minister a rebus internis ab 1995, minister iuxta praesidem ab 1998 usque ad 2000 iterumque ab 2005 ad 2013, minister munitionis ab 2000 ad 2005, praeses vicarius principalis ab anno 2013 meruit. Die 2 Martii 2017 officium primi ministri, ab anno 1989 desuetum, suscepit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]