Bad Wörishofen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bad Wörishofen: ecclesia Sanctae Iustinae dicata

Bad Wörishofen est urbs et commune Bavaricum 14'455 incolarum (anno 2012). Nomine Bad (latine balineum), anno 1920 attributo, urbs digna habita est propter famam atque incrementum, quae re medicinali adepta erat. Vixit enim ibi et novae arti sanandi a se ipso inventae operam dedit Sebastianus Kneipp, qui munere presbyteri ibidem fungebatur. Cui persuasum erat vi aquae praecipue frigidae sollerter adhibendae multos morbos et vitari et leniri. Cum haec doctrina a Woerishofen exiens palam facta esset, multi sanationem malorum sperantes haud frustra hunc medicum non-medicum convenerunt. Acceperunt enim a Kneipp etiam praecepta consentanei rationi valetudine integra vivendi.

Clari cives[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bad Wörishofen spectant.
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!