Azeotropus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aequilibrium vaporis et liquidi misturae 2-propanolis et aquae, quod modum azeotropicum monstrat.

Azeotropus est mistura liquidorum quae compositione constanti ebullit, itaque per destillationem simplicem non mutari potest. Nomen anno 1911 a Ioanne Wade et Ricardo Gulielmo Merriman formatum est ex radicibus α- 'non', ζέω 'ferveo', ac τρόπος 'versus', hoc est, "quod in fervendo non vertitur."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John Wade et Richard William Merriman (1911), "Influence of water on the boiling point of ethyl alcohol at pressures above and below the atmospheric pressure," Journal of the Chemical Society, Transactions 99: 997-1011.