Affrica
Locus: 45°42′29″N 24°24′0″E
Numerus incolarum: 12 534
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Affrica[1] (Dacoromanice: Avrig, Theodisce: Freck ; Hungarice: Felek) est urbs circiter 12.800 incolarum (anno 2011) in Transsilvania, quae ad circulum Cibinii pertinet. Ad Avrig etiam vici Bradu, Glâmboaca, Mârșa et Săcădate pertinent.
Historia
[recensere | fontem recensere]Affrica circa saeculo 12 a colonis Germanicis - "Saxonibus Transsilvaniae" nomine "Freck" conditum est. Anno 1364 primo in actis descriptum est. Saeculo 18 hic gubernator Austricus Samuel de Brukenthal castra aestiva hic aedificavit. Ad annum 1918 oppidum et regio ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuerunt, Germani et Hungari in Affrica rexerunt. Deinde ad Romaniam pervenit. Postquam Romania anno 1945/1947 sub dicione Communistarum venit, multi Germani in Sibiriam deportati sunt. Cum Communistae anno 1989 depositi sint, multi incolae Germani patriam reliquerunt et in Germaniam venerunt. Hodie 66 tantum homines eius nationis hic vivunt. Anno 1989 Avrig oppidum declaratum est.
Incolae
[recensere | fontem recensere]Anno 2011 hic 12.815 homines habitabant, inter eos 11.507 Dacoromani, 263 Hungari, 180 Zingari atque 66 Germani[2].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Affrica spectant (Affrica, Avrig). |