Samuel de Brukenthal

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Samuel de Brukenthal
Res apud Vicidata repertae:
Samuel de Brukenthal: imago
Nativitas: 26 Iulii 1721; Nocrich
Obitus: 9 Aprilis 1803; Cibinium

Officium

Samuel de (Theod. von) Brukenthal die 26 Iulii 1721 in Nocrich, mortuus die 9 Aprilis 1803 Cibinii) Saxo Transsilvaniae et gubernator Austriacus Transsilvaniae fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

E familia non nobili natus Brukenthal anno 1743 - 1744 apud Universitaem Halensem et deinde Lipsiae studebat. Semper deinde fuit fautor Illuminismi et Francomurarius. Postquam in patriam rediit, filiam magistri civium Cibinii Sophiam Katharinam de Klockner in matrimonium duxit. Cibinii varios magistratus administravit et deinde legatus universitatis Cibinii Vindobonam ad aulam Mariae Theresiae imperatricis missus est.

Gubernator Transsilvaniae[recensere | fontem recensere]

Postquam imperatrici variis in officiis servabat et in Transsilvania et Vindobonae, anno 1777 gubernator Transsilvaniae nominatus est. de Brukenthal solus Saxo Transsilvaniae fuit, qui ad hanc honorem pervenit. In urbe Cibinio palatium Brukenthal errexit, ubi bibliotheca et pinacotheca conditae sunt. In Avrig palatium aestivum errigi iussit. Anno 1777 et Samuelem Hahnemann, conditorem homoiopathiae, Cibinium vocavit. Anno 1787 Iosephus II imperator eum gubernatorem abrogavit. Frater eius et successor Leopoldus II eum autem baronem hereditarium fecit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Samuelem de Brukenthal spectant.