Autotranslatio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Autotranslatio est translatio textus originalis in alium versus ab auctore textus originalis. Autotranslatio reperitur in variis contextibus scribendi et est maxime aspectabilis in litterarum.

Usus autotranslationis bene meret curam eruditorum praesertim ab ineunte saeculo, amplas saeculo XX investigationes in campo translationis persequens. Autotranslatio cognoscitur ut ramus particularis de translatione studiorum saltem cum 1998, publicationis tempus primae editionis libri Routledge Encyclopedia of Translation Studies.

Autotranslationes satis frequenter in Medii Aevi et primi Novi Aevi tempore iam invenitur, praesertim velut genus quoddam pontis inter eruditorum Latinam linguam et Europae linguas vernaculares.[1]

Genera autotranslationis[recensere | fontem recensere]

- Autotranslatio ex consueta actione auctoris oriri potest, vel ex experientia omnino fortuita, ob causae varietatem. Sic accidit in casu James Joyce, qui autoconvertit in Italicam linguam duos locos eius operis "Work in Progress" (postea "Finnegans Wake" inscriptum).[2] Etiam ad rem pertinentes sunt autotranslationes a Stefan George et Rainer Maria Rilke.[3]

- Autotranslatio aliquo tempore post expletionem originalis evenire potest vel per processus creationis, ita quod duos textus fere simul crescunt et se invicem afficiunt.

- Autotranslatio plures quam unam adveniendi linguam, patriam aut acquisita, habere potest. Sic accidit in casu Fausto Cercignani,[4] Alejandro Saravia[5] et Luigi Donato Ventura.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide Leonard Forster, The Poet's Tongues. Multilingualism in Literature, Cambridge, 1970, p. 30 ff.
  2. Vide Jacqueline Risset, "Joyce Translates Joyce", in Comparative Criticism, 6 (1984), pp. 3-21.
  3. Vide Dieter Lamping, "Die literarische Übersetzung als de-zentrale Struktur: Das Paradigma der Selbstübersetzung", in Harald Kittel (cur.), Geschichte, System, Literarische Übersetzung / Histories, Systems, Literary Translations, Berlino, 1992, p. 212-227.
  4. Ut de autotranslatione ex Italica lingua in Theodiscam, Anglicam et Francogallicam legas vide http://users.unimi.it/austheod/adagio3l.pdf
  5. Alejandro Saravia est scriptor Bolivianus-Canadicus. Eius collectio carminum Lettres de Nootka anglice, francogallice et hispanice scriptum est.
  6. Vide Alide Cagidemetrio, “Trilinguismo letterario: il caso americano di Luigi Donato Ventura”, in Furio Brugnolo et Vincenzo Orioles (edd.), Eteroglossia e plurilinguismo letterario. II. Plurilinguismo e letteratura, Roma, 2002, pp. 377-388.