Auriacum (Saxonia Inferior)
Locus: 53°28′17″N 7°29′1″E
Numerus incolarum: 43 375
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Auriacum[1] (alia nomina[2]: Affrica, Auricum, Aurika, Aurikera, Awerkera) est urbs caput circuli Aurich. Haec urbs sita est in Frisia Orientali Saxonia Inferiore. Ad Aurich etiam vici Brockzetel, Dietrichsfeld, Egels, Extum, Georgsfeld, Haxtum, Kirchdorf, Langefeld, Middels, Pfalzdorf, Plaggenburg, Popens, Rahe, Sandhorst, Schirum, Spekendorf, Tannenhausen, Walle, Wallinghausen atque Wiesens pertinent.
Historia
[recensere | fontem recensere]Aurich nomine Aurechove anno 1276 primo in actis descriptum est. Deinde pars Frisiae Orientalis ducatus fuit, tum annis 1744 ad 1806 ad Borussiam pertinuit. Deinde ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Aurich Regno Hannoverano traditum est, quod post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Aurich pars novi Circuli Aurich factum est. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Tum multi perfugae e regionibus a Polonia et Russia occupatis hanc in hanc regionem venerunt: Numerus incolarum a 7.089 ad 10.350 crevit. Anno 1972 vici Brockzetel, Dietrichsfeld, Egels, Extum, Georgsfeld, Haxtum, Kirchdorf, Langefeld, Middels, Pfalzdorf, Plaggenburg, Popens, Rahe, Sandhorst, Schirum, Spekendorf, Tannenhausen, Walle, Wallinghausen atque Wiesens cum Aurich consociati sunt.
Homines noti
[recensere | fontem recensere]Cives honoris causa
[recensere | fontem recensere]- Rudolphus Eucken (1846 - 1926) scriptor et philosophus.
- Paulus de Hindenburg (1847 - 1934) dux militum et vir publicus
- Franciscus Seldte (1882 - 1947), vir publicus
- Adolphus Hitler (1889 - 1945), vir publicus
Nati
[recensere | fontem recensere]- Carolus Henricus Ulrichs (1825 - 1895), conditor commentariorum latinorum quibus nomen Alaudae.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Auriacum (Saxonia Inferior) spectant (Auriacum (Saxonia Inferior), Aurich). |