Latinitas nondum censa

Augustinus Mahiga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Augustinus Mahiga
Res apud Vicidata repertae:
Augustinus Mahiga: imago
Nativitas: 28 Augusti 1945;
Patria: Tanzania

Officium

Officium: Permanent Representative of Tanzania to the United Nations, Member of the National Assembly of Tanzania, Minister of Foreign Affairs
Munus: Legatus, Politicus

Consociatio

Augustinus, vulgo plenius Augustine Philip Mahiga (natus die 28 Augusti 1945) est legatus et politicus Tanzaniae.

Augustinus Mahiga alumnus est universitatis Africae Orientalis in urbe Daressalaamensi atque universitatis Torontonensis in Canada ubi gradum doctoris anno 1975 ascendit. Legatus fuit Tanzanianus ad Nationes Unitas ab anno 2003. Die 9 Iunii 2010 iussu Ban Gimun legatus specialis eiusdem consociationis apud Somaliam creatus est, quod officium usque ad 3 Iunii 2013 implevit, successore Nicolao Kay. Die 10 Decembris 2015 a praeside Tanzaniano Ioanne Magufuli legatus parlamentarius et minister rerum externarum patriae factus est, praecessore Bernardo Membe.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Tanzaniani