Latinitas nondum censa

Athenaeum Devoniae Septentrionalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Athenaeum Devoniae Septentrionalis, vulgo North Devon Athenaeum, suadente Gulielmo Friderico Rock et partim e munificentia eiusdem anno 1888 in urbe Barnastapula conditum est; successor Institutionis Scientificae et Litterariae, fuit museum et bibliotheca populo Barnastapulae dicata. Gulielmus Rock, anno 1890 mortuus, collectiones suas Athenaeo legavit; legavit archivum suum Gulielmus Harding, rerum gestarum urbis Tivertoniae scriptor anno 1886 mortuus. Ab anno 1988 bibliotheca Athenaei antiqua, una cum tabulario Devoniae septentrionalis et bibliotheca rerum localium, in nova Bibliotheca et Tabulario Devoniae Septentrionalis coniuncta est. Museum Athenaei antiquum in Museum Barnastapulae et Devoniae Septentrionalis comprehensum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.