Arthurus Fonzarelli (persona ficticia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Henricus Winkler (a sinistra) Arthurum Fonzarelli agens, una cum Ronaldo Howard, qui Ricardum (vulgo Richie) Cunningham, Arthuri seu Fonzie amicum, agit (imago seriei televisificae Happy Days)

Arthurus Herbertus Fonzarelli (vulgo Arthur Herbert Fonzarelli) est persona ficticia -brevius etiam "Fonzie", "Fonz" vel "the Fonz" a cognomine appellata-, quae persaepe in serie televisifica generis comoedici Happy Days nomine (Latine "dies felices"), ab anno 1974 ad 1984 in Civitatibus Americae Foederatis edita, apparuit.

Consilium erat seriei Happy Days auctorum ut persona Arthuri Fonzarelli secundaria esset, sed spectatorum plausus effecerunt ut maius ei momentum in fabula televisifice minutatim emissa praeberetur.

Fonzie est adulescens validus, suarum rerum peritus, indole, si non lege, inter coaequales vel paulo iuniorum dux, birotae automatariae assiduus vector, amicorum -etiam artium martialium ope- protector, in re amatoria nulli secundus, qui digitorum crepitu suaves ac venustas puellas ad se vocare soleat, qui pugno machinas excitare sciat, qui pollice sublato et voce "heyyy" missa (quae Latine "vah" reddi potest) approbationes suas significet atque semetipsum potissimum approbet, qui vix prae superbia se erravisse fateri aut veniam petere possit. Saepissime Arthurus Fonzarelli insigni modo iacca scortea indutus in fabulae televisificae scaenam prodit. Una ex sententiis ei gratissimis est: "Puellae commutantur, amici non ita".

Henricus Winkler in longa Happy Days fabula Arthurum Fonzarelli egit.