Jump to content

Arsenius Boca

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Arsenius Boca
Res apud Vicidata repertae:
Arsenius Boca: imago
Arsenius Boca: imago
Nativitas: 29 Septembris 1910; Vața de Sus
Obitus: 28 Novembris 1989; Sinaia
Patria: Romania
Nomen nativum: Zian Boca

Memoria

Sepultura: Prislop Monastery

Arsenius Boca (Dacoromanice Arsenie, natus nomine Zian die 29 Septembris 1910 Vața de Sus, mortuus die 28 Novembris 1989 Sinaiae) pictor, theologus et presbyter ecclesiae orthodoxae Dacoromanicae fuit.

Die undetricesima anno 1910 natus pagi Vata de Sus republica tunc Austroungaria nominata eius parentes primum nomen Zian dedit. Zian, forma brevis ex Sanzian, nomen rarum, puero eo datum fuit cum eius partus in die festa nativitatis Ioannis Baptizatoris 24 die, iunio mense eveniebatur.[1] Patris enim nomen Iosif est eiusque matris Crestina. Cum eius pater ad pecunias adcquirendas in Americam abitus fuit, matrem suam coram icono Deiparae deprecantem vidisse Zian commemoravit.

Sororculam Zian quidem habuit unam, intra unum mensuale quae vitae suae spatium obiit mortem, Viorela Minca nominatam. Prope vetus ecclesiolam ipsam autumabatur fuisse sepultam. Haud multum postea parentes Zian divortium inierunt. Matre denuo nupta ad pagum Darau novam incipit vitam cum filius eius in monticulo Bujoara apud materteram habitare debuerat.

Studia et conamina

[recensere | fontem recensere]

Non longo tempore post, pater suus e vita decessit.[2] In Lyceo orthodoxo (Liceul National Ortodox) “Avram Iancu” oppidi Brad districti Hunedoara positi didicit studium anno 1929 finiturus suum. Lycei pendenti tempore adulescentulo Zian mathematicae artes, physicae, religio, pictura et musicen magis placuerunt.

Lyceo iam finito baccalaureum superans primo examine ad scientias naturales propensionem habuit Zian. Huius e libro indicum nuntius exit baccalaureum examen civitatis Devae ipsum superavisse. Si ei fulcimem aerarium esset concessum ad exercitum aereum iter suum esset liberum. Pecuniarium autem eidem defuerat fulcimen qua de causa inclinatio huius meditativa vicit aut speculativa. Idcirco anno MXXXI ad Academiam theologicam inscriptus est quae illo tempore iuvenibus humilibus ab originibus venientibus transilvanis accessibilissima schola universitaria fuerat. Nam a Mitropolia Transilvana orthodoxa haec universitas erat fulta quae in cuius gremio magistrali futuros stipendia dando auxiliaque alia scholaria sibi praeparavit sacerdotes.

Vita monachalis et susceptio persecutionum

[recensere | fontem recensere]
Pater Arsenius Boca

Eodem enim anno admissus Theologicae Academiae in Cibinio studium universitarium promovendo anno 1930 finivit. Interdum profesoris Francisci Rainer medicales audivit acroases. Scholas christianas autem Nicefori Crainic Professoris mysticas auscultavit. Eius enim pingendi venam spiritalem magister Costin Petrescu servans ad pingendum Vaywodam Michaelem Patrascu in Dacoromano Atheneo ei munus dedit. Ab Episcopo per Montem Athonem ad loca experiundum spiritualisque incrementationis gratia immissus est. Hoc itinere altissimam quidem experientiam spiritualem ad monasticam vitam regentem comperit. Anno 1940 cum esset annorum viginti quinque diaconus creabatur sacrique ordinis monachalis eidem ascribatur tonsus. Post duos annos Brâncoveanu monasterii abbas constituebatur.

Anno 1945 pendente occupatione sovietica per exercitum sovieticum incarceratus fuit. Ut Philocalia graeca in dacoromanum esset translata sermonem translatori theologo Demetrio Staniloaie auxilium quocum sciverit re, consilio, paginis e Monte Athono reportatis tulit. Portentum Arsenii enim dominicum primum observabatur iam post novissimam huius incarcerationem. E carcere ubi olim detinebatur foras ex aede Securitatis ex Hateg a duobus lictoribus (militieni) saevientibus Arsenius promotus est. Hi duo a lacertis ipsum tolerantes eundem insultaverunt et contumeliati sunt. Eis Arsenius ignovit at, curto tempore post, dextra unius manus alterique sinistra, quibuscum eum contigerunt, cito aruerunt. Lictores ii per vitam manibus inhabiles relicti sunt. Per ignem videlicet Arsenii Boca mirabilia ista, credebant multi, esse operata quia cum primum unus ipsorum eum tristifice contigerit, coelesti quidem igne isdem confestim exarsus erat.[3] Poppa orthodoxus Viorel Trifa omnia ea quae a quodam carcerario ex uno carcerum illorum unde Arsenius detentus erat cognoverit talia naravit: "Aliquid de Deo dicere a sacerdote [Arsenio] [ii carcerarii] petiverunt quominus ipsi credant." Et Arsenius respondens duas ad secundum ianuarum carceris ordinem esse mulieres ei edixerit. Carcerariis causa minutatim probandi quas in crumenis ipsarum habere res admonuit. Affugerunt hi duo dicti carcerarii feminarum illarum perquisitantes crumenas .[3]

Ipsis ad locum reversis carceris rectori quendam inter incarceratos esse qui ultra muros perspicere potest nuntium attulerunt. Currente rota mensium quarta et decima die maiali mense per duos menses criminatus est semet subsidia communistorum inimicis per Montem Fagaras rebellantibus relatum esse. Sui vero securitatis causa ad monasterium Prislop translatus est quo monasterii illius abbas creabatur. In carcerem iterum coniectus annis sequentibus 1950, 1951, 1953, 1955 et 1959. Anno 1959 in rebus de mercibus cottidianibus monasterii attinentibus numariis (qua culpa non usque ad annum 1998 exonerabatur) culpabilis inveniebatur et Bucharest in exilium deportabatur. Illic ei cibarium suum ut mereret panem in ecclesiis pingere permisit. Incessanter a Securitate exploratus ad Sinaia Monasterium ipse se recepit quo ad Draganescu Sancto Nicolao dedicatam ecclesiam pingendum laborabat. Duodetrigesima die anno 1989 quibusdam autumantibus ipsum haud multum antea fuisse a Securitate tormentatum. Secundum monachum Nicholaum qui Arsenii curat fundum vernalem Arsenio venenum a lictoribus arcanis datum est ad 79 annos in tempore quo ipse adhuc valuerit.

Eius memoriae peregrinatio

[recensere | fontem recensere]

"Reliquas has res alii cognoscentes id narrare iam nunc pavent. Monachus Arsenius iam illo tempore adhuc valebat, Securitate id timebat in his  quae communisti regiminis praenuntiaverunt finem turbidis temporibus" narravit iste monachus.[4] Se res eventuras in patriam suam Dacoromaniam scire hasque audire a Arsenio ipso contestata est monacha orthodoxa Septimia Manis de quibus verbis decerpimus sequentia : "Paenitet me quod enim infirmi estis in fide. Et propter metum cadetis. Ne timeatis a diabolo; metus oritur a diabolo animas at salvate vestras. Venient durissima eventura, sed a Deo concessa omnia Ipse qui comes est ab ortu vitae usque ad eius occasum. Et cadent electi. Mihi dolet estis quod vos novissimi. Et vos segregabunt. Census ponent, cetera gravamina consectentur. Cuncta reliqua vestra abripient." [5] Humana vita morte defunctus votumque secundum suum Prislop Monasterii die quarta decembri mense anno 1989 sepultus est. Quamvis nondum canonizatus, sanctus, immo Transilvaniae sanctus a fidelibus versus sepulcrum suum quotannis profluentibus habetur.

Magister eius fuit pater Demetrius Stăniloae.

Boca persecutus et captus fuit a regimine dictaturae Dacoromaniae. Pater Arsenius nondum inter sanctos recipitur sed a tota Romania sepulcrum eius visitatum est. [6]

Libri postumi

[recensere | fontem recensere]
  • Arsenie Boca; Cărarea împărăţiei (Via ad Regnum); Ed. Episcopiei Ortodoxe Romane a Aradului; 1995.
  • Arsenie Boca; Lupta duhovnicească (Proelium spirituale); Ed. Agaton; Fagaras; 2009.
  • Arsenie Boca; Trepte spre vieţuirea în monahism (Episodi vitae monasticae) Ed. Teognost; Cluj-Napoca; 2003.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Părintele Arsenie Boca în Arhivele Securității, vol I, 2013
  • Arhim. Serafim Popescu, Mărgăritare duhovnicești - Din învățăturile Părintelui Arsenie Boca, Ed. Pelerinul, 2002
  • Arhim. Serafim Popescu, Omul zidire de mare preț - Din învățăturile Părintelui Arsenie Boca, Editura Credința strămoșască, 2009
  • Nichifor Crainic, Memorii, vol.II, Ed. Muzeul literaturii romane, Bucurest, 2001
  • Arsenie Boca - Fotografii și ziceri, Ed. Teognost, Cluj-Napoca, 2005 - ISBN 973-87255-0-X
  • Alte mărturii despre Părintele Arsenie Boca, Ion Cismileanu, Ed. Agaton, Făgăraș, 2008
  • Mărturii din Țara Făgărașului despre Pr. Arsenie Boca, Ion Cismileanu, Ed. Agaton, Făgăraș, 2004
  • Ioan Gînscă, Părintele Arsenie Boca, mare îndrumător de suflete din secolul XX, Ed. Teognost, Cluj-Napoca, 2002 - ISBN 973-85376-5-7
  • Părintele Arsenie Boca - Biserica de la Drăgănescu: "Capelă Sixtină" a Ortodoxiei românești, Deva, 2005
  • Dan Lucinescu, Părintele Arsenie Boca - un sfânt al zilelor noastre, Ed. Siaj, București, 2009
  • Noi mărturii despre Părintele Arsenie Boca, Ed. Agaton, Făgăraș, 2005
  • Părintele Arsenie Boca, obiectivul "Bratu", Ed. Patmos, Cluj-Napoca, 2009 [7]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]