Aristophanes Byzantius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aristophanes Byzantius, Graece Ἀριστοφάνης Βυζάντιος (natus Byzantii anno circiter 257 a.C.n.; mortuus Alexandriae circa 180 a.C.n.) fuit philologus et lexicographus litteris Graecis antiquis eruditus, discipulus Zenodoti et Callimachi. Annum sexagesimum agens Bibliothecae Alexandrinae praepositus est successor Eratosthenis. Textui carminum Homericorum corrigendo praecipue operam dedit.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!