Aribertus Reimann

E Vicipaedia
Wikidata Aribertus Reimann
Res apud Vicidata repertae:
Aribertus Reimann: imago
Aribertus Reimann: imago
Nativitas: 4 Martii 1936; Berolinum
Patria: Germania

Officium

Munus: musicographus, Clavilista, librettist
Patronus: Berlin University of the Arts

Familia

Genitores: Wolfgang Reimann;

Memoria

Laurae: Pour le Mérite for Sciences and Arts order, Order of Merit of Berlin, Knight Commander's Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Bach Prize of the Free and Hanseatic City of Hamburg, Commander's Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Bavarian Maximilian Order for Science and Art, Berliner Kunstpreis, Arnold Schönberg Prize, Robert Schumann Prize for Poetry and Music, Ernst von Siemens Music Prize, Officer's Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Frankfurter Musikpreis

Aribertus, vulgo Aribert Reimann, natus 4 die Martii 1936 Berolini, est compositor et clavilista et musicae peritus Germanicus.

Pater eius Wolfgangus Reimann musicae ecclesiasticae artifex, mater Irmgarda Rühle cantatrix fuit. Aribertus testimonio maturitatis accepto musicae se dedit. Munere correpetitoris ad Städtische Oper Berlin functus est. Eo tempore etiam studiis rei musicae primo Berolini, ab anno 1958 Vindobonae incubuit. Quibus finitis clavilista in publicum prodiit. Tum Berolini ad Hochschule der Künste magisterium de carminibus contemporaneis (theodisce Zeitgenössisches Lied) suscepit.

Cum carmina ad clavile cantanda admodum puer decem annorum composuisset, tum etiam annis sequentibus ab illis inceptis non aberrans voci humanae maxime deditus eiusmodi operibus multis et praeclaris innotuit. Porro cooperatione cum poeta Gunthero Grass notus factus est. Nam et carmen eius März inscriptum anno 1965 modulis affecit et ad libellos eius Stoffreste et Die Vogelscheuchen annis 1959 resp. 1970 ballationes composuit.

Permultas compositiones variorum generum instrumentis aut vocibus comitante orchestra vel clavili exsequendas in publicum edidit. Aliae maximo apparatu perficiendae sunt, velut operae grandes, aliae minimo e. g. soli cantatori aut cantatrici comitante clavili. Plerisque autem earum ad textus factis celebrium poetarum - Celan dico, Euripidis, Goethii, Grillparzer, Hölderlin, Joyce, Kafka, Lorca, Schiller, Shakesperi, Strindberg - communes sunt gravitas quaedam dignitasque, sed etiam difficultas haud mediocris cantandi et ludendi.

Propter opera sua Reimann multis honoribus et praemiis dignatus est numeraturque in huius aetatis compositoribus maximi momenti.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De vita vide plura apud Klassik-Heute (Theodisce)