Arbor 2-3

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Arbor 2–3 in scientia computatrali est structura datorum arborea, ubi omnis nodus cui sunt liberi (nodus internus) habet aut duos liberos (nodus-2) et unum elementum datorum aut tres liberos (nodi-3) et duo elementa datorum. Nodi extra arborem (nodi folorioum) nullos liberos et unum aut duo elementa datorum habent.[1][2] Notio arborum 2−3 ab Ioanne Hopcroft anno 1970 excogitata est.[3]

Arbores 2–3 sunt arboribus AA isometricae, quod significat has structuras datorum idem valere, atque omni arbori 2–3 est saltem una arbor AA cuius elementa datorum eundem ordinem habent. Arbores 2–3 librantur: quaeque subarbor dextra, media, et laeva eandem vel paene eandem summam datorum continet.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hernández et alii 2001.
  2. Aho, Hopcroft, et Ullman 1974.
  3. Cormen 2009:504.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Aho, Alfred V., John E. Hopcroft, et Jeffrey D. Ullman. 1974. The Design and Analysis of Computer Algorithms. Addison-Wesley.
  • Cormen, Thomas. 2009. Introduction to Algorithms. Cantabrigiae Massachusettae et Londinii: The MIT Press. ISBN 9780262033848.
  • Hernández, R., J. C. Lázaro, R. Dormido, et S. Ros. 2001. Estructura de Datos y Algoritmos. Prentice Hall. ISBN 842052980X.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]