Aquilinus (gnosticus)
Aquilinus (Graece: Ἀκυλῖνος) fuit gnosticus quidam saeculi 3. Videtur fuisse unus eorum Christianorum, qui principia (neo-)Platonica cum sapientia Persica commiscere studerent. Idcirco etiam theosophicus dici potest. Aquilinum nomine citat Porphyrius in Vita Plotini §16, ubi etiam Adelphium memorat. Secundum Porphyrium Aquilinus Christianus erat, qui cum circulo discipulorum revelationes Zoroastri, Zostriani, Allogenis, Messi et aliorum eiusdem generis proferebat. Etiam addere possumus Adelphium satis certe sectae Valentinianorum participem fuisse.[1] Memoria dignum etiam videtur, quod haec scripta a Porphyrio memorata paene omnia reperta sunt inter volumina, quae bibliothecam Chenobosciensem (Nag Hammadi) faciunt. Quod corpus scriptorum ex operibus plerumque Sethianis constat, inter quae tamen etiam aliquot opuscula Valentiniana sunt. Eunapius (Vitae sophistarum 1, 10) dicit Aquilinum fuisse condiscipulum (συμφοιτητής) Porphyrii.
Arnobius (Adversus nationes 2,15,1) gregis cuiusdam mysteriis agendis incumbentis mentionem facit. Homines huius gregis semiphilosophici et semireligiosi viri novi appellati sunt. Quorum doctrina animae simillima Plotini et Porphyrii fuisse videtur. Itaque constat viros illos novos etiam discipulos gnosticos scholae Plotini fuisse, inter quos et Adelphius numeratur.
Ioannes Lydus (De mensibus 4,76) locum ex Memoria numerorum (Ὑπόμνημα τῶν ἀριθμῶν) Aquilini cuiusdam excerpsit, qui nomina more Pythagorico et Neoplatonico explicat. Utrum Aquilinus noster sit an non, nescimus.
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ Puech 1960, pp. 162, 171.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Courcelle, Pierre (1953) Les Sages de Porphyre et les uiri noui d'Arnobe. Revue des Études Latines 31, 257-271.
- Elsas, Christoph (1975) Neuplatonische und gnostische Weltablehnung in der Schule Plotins. Berlin & New York: de Gruyter.
- Evangeliou, Christos C. (1992) Plotinus's anti-Gnostic polemic and Porphyry's Against the Christians. Neoplatonism and Gnosticism (ed. by Richard T. Wallis & Jay Bregman), 111-128. Albany, N.Y.: SUNY Press.
- Majercik, Ruth (2005) Porphyry and gnosticism. Classical Quarterly 55, 277-292.
- Orlandi T. (1979) Plotino e l'ambiente dei trattati di Nag Hammadi. Rendiconti della Classe di Scienze morali, storiche e filologiche dell'Accademia dei Lincei 24, 15-25.
- Puech, Henry-Charles (1960) Plotin et les Gnostiques. Les Sources de Plotin, 161-174 (discussion: 175-190). Vandœvres-Genève: Fondation Hardt. (Entretiens sur l'antiquité classique, 5.)
- Tardieu, Michel (1992) Les gnostiques dans la Vie de Plotin. Analyse du chapitre 16. Porphyre. La Vie de Plotin (édité par L.Brisson et alii), II, 503-563. Paris: Vrin. (Coll. Histoire des doctrines de l'Antiquité classique, 16.)