Apex (vestimentum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Apices super albogaleris.
Quatuor flamines cum apicibus et albogaleris in imagine ectypa exterioris lateris meridiani in Ara Pacis Augustae.
Apex capillorum nuncupatus shikha, sive choti signum devotionis in religione Indica, praecipue signum braminum.

Apex fuit insigne flaminum et Saliorum proprium, Romae antiquitate gestum.

Est disculus laneus albus qui ligabatur filo cum albogalero et super quem erigebatur bacillum tenue e ligno olivae factum (virgula oleagina).[1]

Origo[recensere | fontem recensere]

Fieri possit quin apex sit repraesentatio verticis capillorum quae indicabat olim statum sacerdotalem ut nunc semper talis apex capillorum vocatus shikha, sive choti in religione Vedica est signum braminum.

Temporibus modernis[recensere | fontem recensere]

Temporibus modernis, apud milites et vigiles nova forma galeae in usu erat. Nam primum annno 1842 in exercitu regni Borussiae tales galeae nomine galea cum acumine (theodisce Helm mit Spitze, vulgo Pickelhaube[2] introductae sunt, tum et in exercitibus aliorum populorum necnon apud vigiles. E pelle[3] factae sunt minoris ponderis gratia; sed acumen, quo ictus gladiorum similiumque armorum defenderentur, ferreum fuit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Paulus Diaconus, Epitoma Festi p. 10a.
  2. Haube est galea iam in lingua theodisca mediaevali, Pickel in sermone vulgari acumen
  3. Itaque eam non cassidem dico, sed galeam.