Anuli Borromaeani
Appearance

Anuli Borromaeani[1] sunt tres anuli quorum quisque cuique alteri non est connexus, omnes tres autem in toto connexi sunt. Unum eorum si aperis, duo reliqui disiuncti sunt.
Exempla eiusmodi anulorum sunt:
Anuli Borromaeani non nullius momenti sunt in topologia.
De nomine
[recensere | fontem recensere]Nomen Latinum non est attestatum. In linguis hodiernis, anuli Borromaeani appellantur vel nodus Borromaeanus eo quod inveniuntur in sigillo domus Borromaeae.
In manuscripto Domenici Zonca anni 1750 invenitur: "Tres aurei annuli [sic] quos huius famili[a]e insignibus Franciscus I dux Sfortia iunxit, immortale eiusdem principis amoris in Borromaeos pignus, eorumque fidelitatem et constantiam exprimunt."[2]
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑
Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove). - ↑ I nostri aevi (Italiane)