Antistius Sosianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Antistius Sosianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Anno 56 tribunus plebis fuit. Anno 62 Quinto Iunio Marullo consule designato accusante praetor depositus fuit, cum in domu Marci Ostorii Scapulae carmina probosa in Neronem imperatorem legisset. Cum Ostorius testis Sosianum exoneravissit, non ad mortem, sed ad exsilium in insula damnatus est[1]. Sed anno 66 ipse ingratissime Ostorium coniurationis accusavit et Romam revocatus est. Ostorius autem ipsius manu mortuus est[2]. Anno 70 Gaius Licinius Mucianus, dux exercitus Vespasiani imperatoris eum, qui sua sponte exsilium egressus erat, iterum in insulam eandem misit[3]. Quando mortuus sit, nescimus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XIV 48
  2. Tacitus, Annales, XVI 15
  3. Tacitus, Historiae, IV 44. Eo loco Tacitus de Antistio dixit: "Sosianus pravitate morum multis exitiosus (erat)". Sed etiam eum "vilem" nominavit