Angelus ad virginem
Jump to navigation
Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet. |
---|
Angelus ad virginem est carmen populare, quod Christi Natale canitur .
Verba[recensere | fontem recensere]
1.Angelus ad virginem
- Subintrans in conclave.
Virginis formidinem
- Demulcens inquit "Ave."
Ave regina virginum,
Caeli terraeque dominum
- Concipies
- Et paries
- Intacta,
- Salutem hominum.
- Tu porta caeli facta
- Medela criminum.
2. Quomodo conciperem,
- quae virum non cognovi?
Qualiter infringerem,
- quae firma mente vovi?
'Spiritus sancti gratia Perficiet haec omnia;
- Ne timeas,
- sed gaudeas,
- secura,
- quod castimonia
- Manebit in te pura
- Dei potentia.'
3. Ad haec virgo nobilis
- Respondens inquit ei;
Ancilla sum humilis
- Omnipotentis Dei.
Tibi coelesti nuntio, Tanta secreti conscio,
- Consentiens
- Et cupiens
- Videre
- factum quod audio,
- Parata sum parere
- Dei consilio.
4. Angelus disparuit
- Et statim puellaris
Uterus intumuit
- Vi partus salutaris.
Qui, circumdatus utero Novem mensium numero,
- Hinc Exiit
- Et iniit
- Conflictum,
- Affigens humero
- Crucem, qua dedit ictum
- Hosti mortifero.
5. Eia Mater Domini,
- Quae pacem reddidisti
Angelis et homini,
- Cum Christum genuisti;
Tuum exora filium Ut se nobis propitium
- Exhibeat,
- Et deleat
- Peccata;
- Praestans auxilium
- Vita frui beata
- Post hoc exsilium.