Andros (urbs)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Andros (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°50′0″N 24°56′0″E, 37°50′0″N 24°56′0″E
Numerus incolarum: 1 428
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Andros Municipality

Geographia

Superficies: 102.756 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Andros (urbs): situs

Andros urbs (Neograece: Άνδρος, etiam Χώρα appellata) est urbs et olim demus 4027 incolarum (status: 2010) in Andro insula Graeciae. Ab anno 2011 una cum Hydrusa et Corthio ad demum Andrum pertinet, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[1].

Urbi aedificia sunt partim genere neoclassico extructa partim speciem domuum Cycladum translaticiam sequentia. Areae urbis marmore stratae sunt. Duae insulae urbi obiectae sunt: In prima, quam pons cum Andro urbe coiungit, est castrum Venetum dirutum, in secunda pharus. Sunt etiam quattuor musea: Museum Archaeologicum copiosum, Museum artis hodiernae, Museum Nautium, Museum artis gentiliciae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lex Callicratis Ministerium Graecum rerum domesticarum