Amt Neuhaus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Amt Neuhaus
Res apud Vicidata repertae:
Amt Neuhaus: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°17′7″N 10°55′56″E
Numerus incolarum: 5 005
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Luneburgensis

Geographia

Superficies: 237.16 chiliometrum quadratum, 237.96 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q2529814, Sumte, Q14251764, Q15132558

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Ryn

Tabula aut despectus

Amt Neuhaus: situs
Ecclesia Mariae Neuhaus

Amt Neuhaus commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensis est. E vicis Dellien, Haar, Kaarßen, Neuhaus, Stapel, Sumte et Tripkau constat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vici, qui nunc ad Amt Neuhaus pertinent, primo partes Ducatus Lauenburgici erant. Anno 1692 una cum toto ducatu ad Electoratum Brunsvicum-Luneburgum transierunt. Annis 1810/11 pars Regni Westphaliae erat, deinde ad usque annum 1814 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Cum ceterae partes Ducatus anno 1815 ad Daniam pervenisset, Neuhaus - nunc "Amt Neuhaus" vocatum - pars Regni Hannoverani et post annum 1866 provinciae Hannoverae Borussiae factum est. Ab anno 1885 ad 1932 pars Circuli Bleckede erat, qui tum ad Circulum Luneburgensem adiunctus est. Anno 1945 Amt Neuhaus, quod trans flumen Albem situm est et commeatus sine ponte diffcilior visus est, a Zona Britannica ad Sovieticam translata est. Fuit itaque pars Megalopolis-Pomeraniae Citerioris (1945 - 1952) et Rei publicae Democraticae Germanicae (ab anno 1949).

Anno 1989 finibus apertis ponto primum post secundum bellum mundanum homines trans Albim portavit.

Anno 1990, cum Germania iterum unita esset, ad Megalopolis-Pomerania Citerior pertinuit, sed incolae suffragio habito pro Saxonia Inferiore votum dederunt. Die 30 Iunii 1993 communia supra dicta ad Saxoniam Inferiorem et Circulum Luneburgum reverterunt. Die 1 Octobris eiusdem anni in unum communem se coniunxerunt. De ponte trans Albim faciendo iam multis annis disputatur. Anno 2013 maiorem partem incolarum Circuli Luneburgiensis suffragia pro ponte faciendo tulerunt[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Amt Neuhaus spectant.

Pagina communis Amt Neuhaus

Notae[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!