American Masters

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Logotypus spectaculi.

American Masters ('Magistri Americani') est spectaculum televisificum a Ministerio Emittendi Publico emissum quod biographias artificum, histrionum, et scriptorum Americanorum qui popularem civitatis culturam maxime moverunt parit. A statione WNET Novi Eboraci producitur. Series primum in Ratione Emittendi Publica emissum est anno 1986.[1]

Inter greges et organizationes monstratas sunt Actors Studio, Algonquin Round Table, Group Theatre, Sweet Honey in the Rock, mulieres Tin Pan Alley, Negro Ensemble Company, Schola Juilliardiana, Aetas Prostrata, cantores et compositores carminum annis 1970, Sun Records, vaudeville, et Fratres Warner.

Series, "maximis Americae artificibus indigenis et advenis dicata,"[2] ut Septembri 1985 emitteretur olim destinata, primum aestate anni 1986 ordine emitti coepit, quamquam die 16 Octobris 1985 Aaron Copland: A Self-Portrait ('Aaron Copland: Imago Sui'), spectaculum praecipuum, emissum erat.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Descriptio programmatis". Public Broadcasting Service. 9 Iulii 2004 .
  2. Anglice: "devoted to America's 'greatest native-born and adopted' artists."
  3. O'Connor 1985.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • O'Connor, John J. 1985. A Self-Portrait Marks Copland's 85th Birthday. The New York Times, 16 Octobris. Textus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]