Amelinghausen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Amelinghausen
Res apud Vicidata repertae:
Amelinghausen: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°7′36″N 10°12′53″E
Numerus incolarum: 4 030
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Amelinghausen, Circulus Luneburgensis

Geographia

Superficies: 27.26 chiliometrum quadratum, 27.35 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Betzendorf, Rehlingen

Tabula aut despectus

Amelinghausen: situs
Ecclesia Sancti Hippolyti Amelinghausen

Amelinghausen commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensi est. Ad Amelinghausen etiam vici Dehnsen Etzen pertinent. Amelinghausen ab anno 1974 caput communis generalis eiusdem nominis est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Amelinghausen die 22 Maii 1293 primo in actis descriptum est. Sed nomen ab episcopo Amelung Fardensi (mortuo anno 962) accipisse dicitur. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Amelinghausen pars Saxoniae Inferioris est. Sottorf anno 1970, Etzen anno 1974 cum Amelinghausen coniunctus est. Eodem anno Amelinghausen cum aliis communibus ad commune generale se coniunxit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Amelinghausen spectant.

Pagina communis Amelinghausen

Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!