Ambystoma californiense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
California Tiger Salamander.jpg

Classis : Amphibia 
Ordo : Caudata 
Familia : Ambystomatidae 
Genus : Ambystoma 
Species : A. californiense 
Ambystoma californiense 
Gray, 1853  
Conservationis status
Territorium
California Tiger Salamander Ambystoma californiense distribution map 3.png

Ambystoma californiense est species caudatorum familiae Ambystomatidarum, in California endemica.

Habitatio[recensere | fontem recensere]

Quia haec caudata in regione sicca calidaque evoluta sunt, in silvis humidis inveniri non solent. Quamquam necesse est iis prope aquam vivere, plerumque sub humum manent ne desiccent. Cum cavos suos creare non possint, cavis sciurorum saepe utuntur.[2]

Procreatio[recensere | fontem recensere]

Ambystoma californiense hieme vereque in lacubus parvis temporariisque procreat. Post adventum pluviae primae cavis discedunt ut ad lacus natales revertantur. Post procreationem ad cavos revertuntur. Salamandrae iuvenes in lacubus manent antequam lacus desiccent, tum cavos suos reperiunt.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Geoffrey Hammerson, Ambystoma californiense (California Tiger Salamander), IUCN Red List of Threatened Species, (2014).
  2. California Tiger Salamander, Stanford Habitat Conservation Plan, (2012).
  3. Jerry Redding II, Ambystoma californiense, Animal Diversity Web, (2000).