Amalricus (patriarcha Hierosolymitanus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Matrimonium Agnetis de Cortiniaco et regis Amalrici suadente patriarcha Amalrico annullatum. Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 2825 f. 227v

Amalricus de Nesle (mortuus die 6 Octobris 1180) fuit iam anno 1151 prior iuxta Sanctum Sepulchrum, et mox (ab anno 1158 sive antea) patriarcha Hierosolymitanus. Successor ad patriarchatum fuit Heraclius. Amalricus a Guillelmo Tyrensi "vir commode litteratus" dictus est "sed simplex nimium et paene inutilis".[1] Amalricum Balduini III fratrem modo inopinato accessurum ad regnum Hierosolymitanum, matrimonium eius cum Agnete de Cortiniaco patriarcha Amalricus obrumpere suasit; quo pacto regem die 18 Februarii 1162 sacravit.[2] Idem legatus Occidentem anno 1169 missus est sed ob procellas statim rediit. Balduinum IV, Amalrici successorem, ad regnum die 15 Iulii 1174 sacravit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Guillelmus Tyrensis, Historia rerum in partibus transmarinis gestarum 20.18
  2. Guillelmus Tyrensis, Historia rerum in partibus transmarinis gestarum 19.4

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sabino De Sandoli, ed., Corpus Inscriptionum Crucesignatorum Terrae Sanctae (Hierosolymis: Studium Biblicum Franciscanum, 1973. Textus interretialis) pp. 71-72