Alexius Comnenus (Protosebastus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Guidonis de Leziniaco et Sibyllae principissae nuptiae anno 1180 celebratae (supra); Alexii Comneni supplicium (infra). Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 2754

Alexius Comnenus (Graece Ἀλέξιος Κομνηνός; natus circa annum 1136; anno 1183 interfectus) fuit nobilis Byzantinus e familia Comnenorum. Fuit filius Andronici Comneni quem ex uxore Irena genuit. In matrimonium duxit Mariam Ducaenam et ex ea duos filios, immature mortuos, genuit. Imperatore Manuele titulum protovestiarii tenuit post fratrem Ioannem. Postea fuit, ut multi credebant, amasius imperatricis Maria Antiochiae titulumque protosebasti meruit. Iussu imperatoris Andronici I anno 1183 orbatus et castratus, post paucos dies mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 132
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!