Alexius Comnenus (Caesar)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alexius Comnenus (Caesar)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1153;
Patria: Imperium Romanum Orientale

Officium

Munus: Monachus

Familia

Genitores: Manuel I Comnenus;

Alexius Comnenus (natus anno circiter 1170; mortuus post annum 1192) fuit filius nothus imperatoris Manuelis I quem ex amasia Theodora Batatzaena femina nobili Byzantina genuit. Alexius Irenam filiam imperatoris Andronici anno fere 1183 in matrimonium duxit, sed mox iussu eiusdem imperatoris excaecatus et in exsilium missus est. Imperator Isaacius, Andronici successor, Alexium ad gradum Sebastocratoris iamque Caesaris elevavit; deinde (anno circiter 1192) deiecit et ad vitam monasticam consignavit; mox revocavit et ad mensam suam accepit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 156
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!