Alexander Manzoni
Obitus: 22 Maii 1873; Mediolanum
Patria: Regnum Italiae, Regnum Sardiniae, Ducatus Mediolanensis
Nomen nativum: Alessandro Francesco Tommaso Antonio Manzoni
Familia
Coniunx: Henrica Blondel, Teresa Borri
Proles: Giulia Manzoni, Luigia Maria Vittoria, Pietro Luigi Manzoni, Enrico Manzoni, Filippo Manzoni, Matilde Manzoni
Familia: House of Manzoni
Memoria
Insignia heraldica
Alexander Franciscus Thomas Antonius (it.: Alessandro Francesco Tommaso Antonio) Manzoni (Mediolani die 7 Martii 1785 nobili loco natus; ibidem die 22 Maii 1873 mortuus) fuit praeclarus scriptor more romanticismo, poeta, et politicus Italicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Manzoni Mediolani natus est die 7 Martii 1785. Putatur Manzoni filius non esse patris publici Petri Manzoni sed Ioannis Verri, fratris illustris scriptoris Petri Verri.
Manzoni, nepos praeclari scriptoris Caesaris Beccaria, Melatii et Lugani studuit. Postquam amans matris eius Iuliae Beccariae obiit, apud matrem Lutetiam migravit, ubi usque ad annum 1810 vixit. Die 6 Februarii 1808 Henricam Blondel in matrimonium duxit. Illo tempore, is ad religionem Catholicam se convertit.
Magnam partem operum suorum Manzoni inter annum 1810 et 1830 scripsit. Insequentibus annis matre, uxore, filiisque orbatus est; die 2 Ianuarii 1837 Theresiam Borri (1799-1861) in secundam uxorem duxit.
Anno 1862, senator novi Regni Italiae creatus est. Mediolani obiit die 22 Maii 1873. In eius memoriam Iosephus Verdi Missam pro defunctis (Italice Messa da Requiem) composuit.
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]- In obitu Caroli Imbonati (Italiane: In morte di Carlo Imbonati, 1805–1806)
- Osservazioni sulla morale cattolica (1818–1819)
- Inni Sacri
- Aprile 1814 (poesis)
- Marzo 1821 (poesis)
- Die V Maii (Italiane: Il 5 maggio), carmen in mortem Napoleonis
- Il Conte di Carmagnola (tragoedia)
- Adelchi (tragoedia)
- Promissi sponsi (Italiane: I promessi sposi, 1827), fabula et summum opus, cuius versio anterior Fermo e Lucia appellata erat
- Storia della colonna infame
- Della lingua Italiana (1830–1835)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Manzoni spectant. |
- Biographia
- I promessi sposi (Italiane), liber apud books.google.com
- Opere poetiche con prefazione di Goethe,(Italiane) liber apud books.google.com
- Sulla morale cattolica osservazioni (Italiane), liber apud books.google.com
- Poesiae Alexandri Manzoni
- Fermo e Lucia
- Opera omnia cum concordantiis, index verborum et crebritatis eorum
- Pellicula de Alexandro Manzoni apud Youtube (Italice)