Alexander Guilmant

E Vicipaedia
Clarensis Eddy et Alexander Guilmant, anno 1898
Ecclesia Sanctae Trinitatis Lutetiae. Hic Guilmant sonabat 30 annis.

Felix-Alexander Guilmant (Gesoriacum 12 Martii 1837 - Moldonium 29 Martii 1911) fuit compositor et unus maximorum organistarum Francogallicae aevi eius. Anno 1871 organista titularius Ecclesiae Sanctae Trinitatis Lutetiae factus est, ubi 30 annos mansit. Professor organi fuit ab anno 1896 (post Carolus Maria Widor) apud Conservatorium Parisiense. Anno 1894 Scholam Cantorum una cum Carolo Bordes et Vincentio D'Indy condidit. Guilmant fuit primus organista Francogallicus qui peregrinationes concertorum in America fecit. Anno 1901 Aloysius Vierne nominavit Guilmant Organista Honorarius Ecclesiae Nostrae Dominae Lutetiae.