Alexander Chalmers

E Vicipaedia
Wikidata Alexander Chalmers
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Chalmers: imago
Alexander Chalmers: imago
Nativitas: 29 Martii 1759; Aberdonia
Obitus: 29 Decembris 1834; Londinium
Patria: Britannia, Britanniarum Regnum

Alexander Chalmers (Aberdoniae 29 Martii anno 1759 natus; Londinii 29 Decembris 1834 mortuus) fuit scriptor et diurnariorum artifex Scoticus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Gradibus academiae medicinae ascendit, sed hanc artem reliquit ac diurnariorum arti se tradidit: fuit enim diarii Nuntii matutini (Morning Herald) moderator. Non solum Gulielmi Shakesperii, Iacomi Beattie, Henrici Fielding, Samuelis Johnson, Iosephi Warton, Alexandri Pope, Eduardi Gibbon et Henrici Saint-John Bolingbroke opera edidit, sed etiam unum Lexicum vitae virorum illustrium in novem libros distributum (1812-1817); unum Glossarium Shakesperii (1807); Georgii Steevens opus Shakesperium (1809); et British Essayists, quae omnia volumina The Tatler, The Spectator, et aliorum diariorum, prooemia biographica et historica, atque indicem universum continet.

Sunt, qui eum dixisse suspicentur: "Ut felix sis, oportet aliquid facere, aliquem amare et aliquid sperare" (The three grand essentials of happiness are: Something to do, someone to love, and something to hope for)[1],

Eius opera apud Bibliothecam Nationalem Scoticam conservantur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ex aliorum sentetia, "Allan K. Chalmers" id adfirmavit. Praeterea sunt qui Iosephum Addison (1672-1719) id dixisse suspicentur. Certe sacerdos Americanus Georgius Washington Burnap (1802–1859) id adfirmavit (vide opus Scaena et munera mulierum: Scholae (1848), Schola IV).
  2. Bibliotheca Nationalis Scotica - Alexandri Chalmers scripta

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Alexander Chalmers in WorldCat (Anglice)