Agnita

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Agnita
Res apud Vicidata repertae:
Agnita: insigne
Civitas: Romania
Locus: 45°58′24″N 24°37′2″E
Numerus incolarum: 8 732
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Ioan Dragoman
Procuratio superior: Cibinium

Geographia

Superficies: 96.22±0.01 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Agnita: situs
Turris in muro oppidi Agnitae
Agnitae collocatio in circulo Cibinii

Agnita (Theodisce: Agnetheln ; Hungarice: Szentágota) est urbs circiter 8.700 incolarum (anno 2011) in Transsilvania, quae ad circulum Cibinii pertinet. Ad Agnitam etiam vici Coveș et Ruja pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Sancta Agnes in Agnita

Agnita circa annum 1180 a colonis Germanicis - "Saxonibus Transsilvaniae" conditum est. Anno 1206 primo in actis descriptum est. Agnita nomen ab Agnite Romana Sancta accepit. Ad annum 1918 oppidum et regio ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuerunt, Germani et Hungari Agnitam rexerunt. Deinde ad Romaniam pervenit. Postquam Romania anno 1945/1947 sub dicione Communistarum venit, multi Germani in Sibiriam deportati sunt. Cum Communistae anno 1989 depositi sint, multi incolae Germani patriam reliquerunt et in Germaniam venerunt. Hodie 88 tantum homines eius nationis hic vivunt.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Anno 2011 hic 8.732 homines habitabant, inter eos 7.774 Dacoromani, 236 Hungari, 141 Zingari atque 88 Germani[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Agnita spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!