Latinitas nondum censa

Agapius (scriptor de re rustica)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Agapius (Ἀγάπιος; nomine saeculari Athanasius Lando) fuit monachus montis Athonis et scriptor operis Graeci de re rustica cuius titulus est [[Geoponicum (Agapius)|Γεωπονικόν]] ("Geoponicum"), Iacobo Medice Manioti dicatum. In hoc libro de se nonnulla dicit: quod Venetiis ova gallinarum quattuor aspera venundata olim cognovit; quod in insula Scyro, ubi monachi montis Athonis villam habent, uvas longissime conservatas vidit. Praecepta confectionis vini sine uvis se didicisse dicit a Russo quodam secum ab inimicis incarcerato.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Ἁμαρτωλῶν σωτηρία. Venetiis, 1641
  • Νέος παράδεισος, ἤγουν βίοι διάφοροι ἁγίων. Venetiis, 1641
  • [[Geoponicum (Agapius)|Γεωπονικόν]]. Venetiis, 1643

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.