Latinitas nondum censa

Aegidius de Bridport

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Aegidius de Bridport
Res apud Vicidata repertae:
Obitus: December 1262;

Officium

Officium: Bishop of Salisbury
Munus: Sacerdos
Aegidius de Bridport: statua frontis occidentalis ecclesiae cathedralis Sarisberiensis a Ricardo Avery lucis ope pictus

Aegidius de Bridport (anno 1262 mortuus) fuit clericus Anglicus ex oppido Bridport ortus. Archidiaconus Berceriensis, deinde decanus Wellarum fuit. Anno 1256 episcopus Sarisberiensis electus, die 11 Martii 1257 consecratus est. Collegium De Vaux condidit. Mortuus est fortasse die 13 Decembris 1262. Sepulcrum eius in ecclesia cathedrali Sarisberiensi positum est; statua eius loco 168 ad frontem occcidentalem eiusdem ecclesiae videtur.

Ille fortasse primus de decima proventus pomacii statuit: "Percipiet etiam persona vel vicarius [decimam] de molendino ad ventum, et aquaticis, et de columbariis, de pomagio, et omnibus aliis de quibus Ecclesia consueverit percipere."[1]

Sepulcrum Aegidii de Bridport in ecclesia cathedrali Sarisberiensi

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Bishops" in Diana E. Greenway, ed., Fasti Ecclesiae Anglicanae 1066-1300: Volume 4, Salisbury (Londinii: Institute of Historical Research, 1991) pp. 1-7
  • Fryde, E. B.; Greenway, D. E.; Porter, S.; Roy, I. (1996). Handbook of British Chronology. 3a ed. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-56350-X