Aegae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aegae (Graece Αἰγαί) sunt parvum oppidum in Graecia septentrionali in unitate regionali Emathiae situm. Quae nunc Bergina vocantur et litteris Graecis Βεργίνα scribuntur. Fama huius oppidi latissime disseminata est anno 1977, cum archaeologus Manoles Andronicus ibi sepulcra effodisset, quorum maximum exstat illud Macedonum regis Philippi II, Alexandri Magni patris. Quibus inventis oppidum hodiernum idem habetur ac Aegae, priscum illud Macedoniae caput.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!