Latinitas bona

Adolphus Witzel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Adolphus Witzel
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 14 Iunii 1847; Longosalissa
Obitus: 12 Iunii 1906; Bonna

Officium

Tabula commemorativa in urbe nativitatis Adolphi Witzel

Adolphus Fridericus Witzel (natus die 14 Iunii 1847 Longosalissae, mortuus die 12 Iunii 1906 Bonnae) erat Germanicus medicus dentarius et professor universitarius.

Witzel studebat medicinam Berolini inter 1866-69 et tandem officinam medicinalem aperuit Assindiae. Ad scientias proprias dilatandas iit anno 1882 Heidelbergam ubi scripsit thesim anno 1884 (Behandlung der Gaumenspalten). Studiis supplementariis finitis denuo Assindiae munere doctoris functus est.

Anno 1893 Witzel sese habilitavit et creatus est professor ad Universitatem Ienensem; quo loco director stomatologici instituti insuper erat.

Opera (selecta)[recensere | fontem recensere]

  • 1869 : Die antiseptische Behandlung pulpakranker Zähne
  • 1879 : Beiträge zur Lehre von den Neubildungen in der Zahnpulpa
  • Kompendium der Pathol. und Therapie der Pulpakrankheiten des Zahnes
  • Cocain-Anästhesie
  • Antiseptik bei Operationen a. d. Alveolarfortsätzen der Kiefer
  • Verwendung des Schlafgases bei Operationen

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Witzel, Adolf" in Biographisches Lexikon hervorragender Ärzte des neunzehnten Jahrhunderts (Berolini, 1901) coll. 1869-1870