Adolphus Sax

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Adolphus Sax
Soxophonum.

Adolphus Sax, publice Antoine-Joseph Sax, (natus Dionanti die 6 Novembris 1814 et mortuus Lutetiae die 7 Februarii 1894) fuit musicorum instrumentorum artifex et inventor Belgicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Adolphus filius Caroli Iosephi Sax rectoris officinae instrumentorum musicorum ab anno 1835 in urbe Bruxellis vixit. Iam a pueritia tibia et clarineto canere didicerat, sed maxime innotuit inventis instrumentis inflatilibus, quorum notissimum est saxophonum, quod omnino in octo magnitudines figuravit. Cuius instrumenti diplomam inventionis Francicam anno 1846 obtinuit. Anno 1857 praeceptor saxophoni apud Conservatorium Parisiense factus est.

Honores[recensere | fontem recensere]

Adolphus Sax miles ordinis Coronae quercus regis Nederlandiae fuit.[1]

Asteroides systematis solaris 3534 Sax anno 1936 repertus nomen in honorem inventoris recepit.

Francus Belgicus imagine Adolphi Sax ornatus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Haine, Malou. 1980. Adolphe Sax. Editions Université Bruxelles.
  • Horwood, Wally. 1980. Adolphe Sax, 1814–1894, Bramley Books.
  • Thiollet, Jean-Pierre. 2004. Sax, Mule & Co. Paris: H & D.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. C.P. Mulder en P.A. Christiaans: Onderscheidingen van de Koning-Groothertog, De Orde van de Eikenkroon 1841-1891. 1999. ISBN 90-804747-1-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Adolphum Sax spectant.