Adiemus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Adiemus est grex musicus sive potius series alborum musicorum a Carolo Jenkins musico Cambrico composita. Genus musicum primarium est classicum choricum, sed etiam musica Novi Aevi in carminibus audiri potest. Chorus nullā linguā verā canitur: carmina ex syllabis plerumque apertis repetitis constant.

Notissimum opus gregis est Adiemus: Songs of Sanctuary, primum album anno 1995 editum, cuius carmen primum etiam Adiemus nominatur. "Adiemus", etsi verbum Latinum videtur, nihil significat: "adimus" est scilicet activum indicativum praesens pluralis 1. personae adeo-verbi, et "audiemus" activum indicativum futurum pluralis 1. personae audio-verbi, sed "adiemus" Latine nihil valet.

Discographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]