Jump to content

Adelhaidis Sommer

E Vicipaedia
Wikidata Adelhaidis Sommer
Res apud Vicidata repertae:
Adelhaidis Sommer: imago
Adelhaidis Sommer: imago
Adelhaidis Sommer: subscriptio
Adelhaidis Sommer: subscriptio
Nativitas: 5 Novembris 1940; Berolinum
Patria: Germania
Nomen nativum: Elke Schletz

Familia

Coniunx: Joe Hyams

Adelhaidis (Theodisce Elke) Sommer (nata Elke Schletz die 5 Novembris 1940 Berolini) est actrix, cantrix, atque pictrix Germanica.

Adelhaidis Schletz una filia pastoris protestantici nobilis nata est. Anno 1942 cum parentibus in Franconiam permigravit. Pater mortuus est, cum Adelhaidis XIV annos haberet. Erlangae testimonium maturitatis adepta est. Tum Londinii vixit et linguis diversis studebat. Anno 1958 feriis cum matre in Italia fruens pulcherrima puella (Miss) Viae Regis electa est. Victorius De Sica moderator cinematographicus Italicus, postquam imagines eius vidit, eam Romam vocavit, ut actrix suis in pelliculis egeret. Qua de causa etiam nomen Sommer assumpsit, quod ab Italicis facilius pronuntiatur quam Schletz. Anno 1959 prima in pellicula Theodisca egit. Ab anno 1962 etiam in pelliculis Ruscisilvae videbatur. Etiam ab anno 1964 in oppido Beverly Hills (California) vixit et marito Americano nupsit. Anno 1970 in periodico Playboy imaginibus a marito factis nuda se praebuit. Tum et in theatris egit, cantavit, sine eventu et ab anno 1966 etiam pictrix est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!