Adelhaidis Kenéz Heka

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

De vita operibusque Adelheidis (! Hungarice: Etelka) Kenéz Heka poetae et cantricis viduaeque cantoris dramatici Ernesti Kenéz

Vita[recensere | fontem recensere]

Nata est anno 1936-o, die 26-o mensis octobris in oppido Galjic (Hungarice: Hercegmárok) nominato. Matrem proh dolor! 8 annos nata amisit. Duos fratres habuit, quorum alter in bello mundano cecidit. Magistra eius erat –in aliis compluribus—cantrix dramatica illustris, nomine Margarita Markovics. Canebat in multis regionibus, exempli gratia in Germania et in Dania et Viennae in urbe Austriae capitali, ubi postea nonnullos annos vitam agebat. Anno 1974-o Budapestini maritum suum, nomine Ernestum Kenéz, cognovit, cuius urbs natalis oppidum ad Lacum Hod situm (Hungarice: Hódmezővásárhely). Vitam communem agebant Viennae, postea in urbe natali coniugis supra memorata. At maritus brevi tempore mortuus est. Memoriam eius vidua servat et pia fundatione et honore, cuius titulus „Gyűrű-Díj” est. Saepe et largiri solet; auxilio est cantoribus cantricibusque magni ingenii, ut absque ulla difficultate studia sua facere possint. Scripsit libros 90, in quibus et carmina et opera solutae orationis, librosque de arte coquinaria. (Vide in lexico, cuius titulus est: Wikipédia!) Affecta est multis honoribus, in quibus et honore „Pro urbe” (anno 2015-o). Nunc civis est trium regnorum: Hungariae, Austriae et Croatiae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs de Adelhaidi Kenéz Heka (Hungarice)