Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Pornographia

E Vicipaedia
(Redirectum de Actrix pornographica)
Jump to navigation Jump to search


Pornographia (ex verbis Graecis πόρνη 'scortum', vel πόρνος 'moechus', vel πορνεία 'stuprum' ; et γραφή 'res scripta') est actus sexualis in pellicula, imagine, sive libro vel alio litteraturae opere depictus ad corporis voluptates excitandas.

Pornographia est multis temporibus vetita; etiam hodie in multis iurisdictionibus vetitur, vel usus operarum pornographicarum circumscribitur.

Ut eius modi usus restringeretur, temporibus praeteritis pornographica saepe Latine scripta sunt ut solum ab eruditis vel hominibus altioris status legi possent, sed etiam hodie nonnumquam pornographia Latine fit.

Asa Akira actrix pornographica apud Exxxotica New Jersey 2008 se ostentat

Ut solent, nonnulli religiones et homines fastidiosi vel pudicum simulantes pornographiam condemnant. Ex altera parte disputatur num hodierna pornographia in primis viris placeat et mulieres ad instrumentum abducat.

De pornographia impuberum, ius internationale sicut Protocollum secundum ad Conventionem de Iuribus Impuberum et Conventio Consilii Europae de liberis ab usurpatione et abusu sexuali protegendis absolute interdit.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad pornographiam spectant.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!