Academia Scientiarum Bohemica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sedes Academiae Scientarium Pragae

Academia scientiarum Bohemica[1] (Anglice Czech Academy of Sciences) sive Academia Scientiarum Rei publicae Bohemicae[2][3] (Bohemice Akademie věd České republiky) est institutum scientificum supremum Czechiae, quod Pragae sedem habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Academia Scientiarum Rei publicae Bohemicae anno 1992 fundata est,Academiam Scientiarum Bohemoslovacae succedens[4][5]. Illa Academia Scientiarum Bohemoslovaca, anno 1952 constituta, etiam habuit praedecessores, scilicet Academiam Scientiarum et Artium Bohemicam anno 1890 ab imperatore ac rege Francisco Iosepho fundatam (ante annum 1918 Academia Bohemica Francisci Iosephi scientiis, litteris artibusque colendis[6] appellata) et Regiam Societatem Scientiarum Bohemicam anno 1784 conditam.

Notae[recensere | fontem recensere]