Abydus (Hellespontus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Abydus et Hellespontus

Abydus (Graece: Άβυδος) antiqua fuit urbs Mysica in Asia Minore sita in loco facillime navigatu totius Hellesponti Asiatici. Opposuit Sestum in Europa situm, inter quibus Dardanellae in fauces se coartant (angustissima pars autem est apud Çanakkale). Milesiorum colonia erat et post Medica bella socia Atheniensium donec anno 411 a.C.n. (tum Miletus iam ad Peloponnesios transfugerat) a duce Lacedaemonio Dercylida occuparetur. Athenienses postquam Abydum vi capere frustra temptarunt validum praesidium Sesti muniverunt, ne a transitu Hellesponti omnino arcerentur[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thucydides VIII.61-62.