Abel Franciscus Villemain

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Abel Franciscus Villemain, Ary Scheffer anno 1855 pinxit

Abel Franciscus Villemain (Lutetiae natus die 9 Iunii 1790; ibidem mortuus die 8 Maii 1870) fuit scriptor et rerum politicarum peritus Francicus. Villemain, Academiae Francicae sodalis, in eam anno 1821 cooptatus est et triginta sex annos accurate ab anno 1834 usque ad mortem Academiae secretarius perpetuus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Aetate pusilla annorum XX professor rhetoricae artis factus est in Lyceo Caroli Magni et paulo post ad Scholam normalem. Hic elogiis in viros illustres (e.g. Montaigne, Montesquieu) fama eius aucta est. Moderatore Decazes rector commercii librorum fuit et ab anno 1819 consiliarius statalis et praeses commissionis petitoriae. Praelectiones eius annis inter 1827 et 1830 habitae, quibus vere permulti interfuerunt, editae sunt annis inter 1828 et 1830 sub titulo »Cours de litterature française«. Agitur vere de opere pretiosissimo. Sed velut historicus quoque excellebat, praesertim opere in fontibus bene fulto cui titulus »Histoire de Cromwell« (1819) necnon imagine historica bella »Lascaris, ou les Grecs du XV. siècle« (1825). In curia, ubi senator fuit inde a mense Iuli 1829 (anno 1832 nominatus est baro/pair), inter factiones non gubernatorias erat.

In successibus felicibus parlamentariis nominentur plures orationes splendidae, e.g. contra sic dictas Leges Septembres (1835), porro »Rapport sur l'instruction secondaire« (1843). In ministerio domini Soult diebus inter 13.3.1839 et 1.3.1840 minister educationis publicae erat. Die 28.10.1840 rursus munere isto fungi coepit. Iesuitarum consilia non spernens ad finem anni nervis laborabat. Sanatus ex anno 1847 pluries in consilio publico apparuit. A politicis remotus propter res novas anni 1848, imperio restituto, in omnia munera publica renuntiavit sede in Academia salva.

Inter scripta adhuc sint mentionis digna haec: »Souvenirs contemporains d'histoire et de littérature« (1853); »Études de littérature ancienne et étrangère« (1846); »Tableau d'éloquence chrétienne an IV. siècle« (1846); »Histoire de Gregoire VII« (1873).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Abelem Franciscum Villemain spectant.