Abdalla Nasirii filius Chalifae filii gentis Ṯānī
Abdalla Nasirii filius Chalifae filii gentis Ṯānī (Arabice عبد الله بن ناصر بن خليفة آل ثاني - ʿAbdallāh ibn Nāṣir ibn Ḫalīfa Āl Ṯānī; in urbe Doha natus) est politicus Quatariae.
E familia regnante Quatariae ortus, abnepos conditoris Mahometi Ṯānī filii, Abdalla Nasirii filius in Libano eruditus est apud universitatem Arabicam Berytensem ubi iuribus studuit.[1] Dux vigilium secretorum iuxta ministerium rerum internarum Quatariense operam dedit. Ibidem minister vicarius anno 1995 merere coepit, ministro principali rerum internarum Abdalla Chalidi filio, primis ministris Abdalla Chalifae filio et Hamido Ǧāsim filio. Iussu cognati Tamimi Hamidi filii gentis Ṯānī, qui ad dignitatem emiri nuper accederat, Abdalla Nasirii filius die 26 Iunii 2013 primus minister et minister a rebus internis creatus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fontes biographici alumnum esse "Durham Military College, United Kingdom" aiunt, de quo collegio nihil scitur. Anno 1959 natus sit fide Vicipaediae Anglicae
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Qatar’s new PM Shaikh Abdullah bin Nasser Al Thani" in Khaleej Times (27 Iunii 2013)
- Rod Nordland, "Qatar’s Emir Names New Cabinet and Premier" in New York Times (27 Iunii 2013)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Ed Atwood, "Introducing Qatar’s new Emir" (30 Iunii 2017) apud ArabianBusiness.com